[104] EPISTOLA IV.

Clarissimo Doctissimoque Viro ac Domino

DIONYSIO LAMBINO,

MONSTROLIENSI,

SUFFRIDUS PETRUS

S.P.D.

Cum doctissimus hic juvenis ORICHIUS DOIHEM Istae Italiam petiturus mihi indicasset, LAMBINE clarissime, se summo desiderio teneri doctos Galliae conveniendi, arripiendam occasionem duxi, qua & illi & mihi, & fortasse tibi quoque aliqua ex parte commodarem. Quanquam enim ante multos jam annos visis ac lectis tuis lucubrationibus merito te semper magni fecerim, tamen & ex quo tecum in eadem palaestra exerceri coepi, crevit amor erga te meus, praesertim cum videam cursus meos judicio tuo non prorsus improbari. Oblata igitur jam hac oportunitate literis meis te salutare volui, ut & tibi percontandi de me quae velles & ORICHIO tui conveniendi facultas esse. Ex illo igitur tu caetera, quod ad palaestram nostram attinet. THOMAS GUARINUS ad me scripsit ex nundinis expectari vernis abs te, quae jam tum sub praelo esset, alteram Ciceroniani operis emendationem. His nundinis ille ad me misit exemplar excusum Venetiis apud Aldum anno superiori, quod & MURETI & tuum & PAULI MANUTII nomen praefer. Sed quia literae ab illo aut non sunt additae aut saltem interceptae, fit, ut de tuis conatibus hactenus plane sim incertus, qui nec aliunde quidem expiscari quicquam potui. Cupio igitur ut me certiorem facias, utrum ne me praecedere te an subsequi malis in editione Ciceronis. Nam cum habeam in illum authorem parata jam illa, quorum specimen in Officiis exhibui, tradam ea typographo, si tu paratus non sis, quia nihil dubito, quin tibi itidem ac mihi placeat ea conditio in promovenda re literaria, ne alter alterum impediat. Rogari me per amicum quendam nuper voluit is, cujus nomen tu taceri mavis quam celebrari, essem ne iniquo animo laturus, si & ipse aliquid inciperet in Cicerone? Respondi, Me nequaquam iniquo animo esse laturum illum quoque aliquid incipere in Cicerone, modo ipse non iniquo animo ferret, me perficere in Cicerone quod cepissem. Mihi enim in communibus autoribus operam communem necessariam, & ab ea suscipienda proinde atque perficienda neminem deterreri oportere persuasum semper fuit. Qua in re nec te quidem a me dissentire satis apparet ex scriptis tuis. Sed illi non videtur eadem esse mens. Quanquam quod ad Ciceronem quidem attinet, ego nihil aliud illum quam verba fundere existimem. Tu igitur, mi LAMBINE, scribe quaeso quid nobis de tua editione expectandum sit, & si quid me vicissim tibi praestare velis impera. Literas autem tuas Antwerpiam ad Plantinum, Typographum transmitte, qui facile porro huc eas diriget: Vale. Lovanii IV. Kal. Decemb. Anno MDLXXI.